- PARALUS
- I.PARALUSClazomenarum, urbis Ioniae Asiaticae, conditor; quae prius Gryna nominata, vicina Colophoni, unde et Apollo Gryneus dictus est, quod ibi Oraculum eius esset, postea Clazomenae appellari coepit, Vide Strabonem l. 13. Plin. l. 5. c. 30. Ioh. Laurentium ICtum Notis in Phaedrum l. 4. fab. 21. v. 17.——— Forte Clazomenae propeAntiqua fuit Urbs.II.PARALUSMinoae urbis a Carthag in ensibus praefectus, amicus Dionis, quô adiutore quoque usus est in destruendo tyranno, Diodor. Sic. l. 16.III.PARALUSnavis sacra Athenis, quae alias ςθεωρὶς, quod in illa Theori Delum veherentur, item Δηλιὰς, eaem suisse creditur, quâ Theseus puellas Minotauro destinatas, illô intermeptô, incolumes Athenas reduxit, in rei memoriam instituis Deliis sacris. Et perdurâsse illam ab antiquis illis temporibus usque ad Demetrii Phalerei aetatem, communis fuit opinio, ωςτε καὶ τοῖς φιλοσόφοις, ut Plutarch. ait, εν τῶ αὐζανξμένων λόγον ἀμφιδοζούμενον παράδειγμα τὸ πλοῖον εἶναι τῶν μὲν ὡς τὸ αὐτὸ, τῶν δὲ ὡς οὐ τὸ αὐτὸ δὶαμένει λεγόντων. Sicut et Philosophis navigium hoc disceptationis ansam praeberet, quibusdam idem penitus cum illo Thesei, aliis non idemesse asserentibus. Quem ad modum de Bucentauro Venterum idem quaeritur. Alii vero navem illam, quam ςθεωρίδα seu Δηλιάδα quoque vocatam esse diximus, a Parolo diversam faciunt, et, praeter eam, quatuor naves sacras nominat, Paralum videl. Antigonidem, Ptolemaidem et Ammonidem. Vide Thucyd. l. 5. Franc. Rossaeum Archaeol. Atticael. 7. c. 2. etc. Quid quid sit, magnae existimationis fuisse Paralum triremem Athenis oportet, cum vectores eius in dies singulos stipendium acciperent quatuor obolos, adeoque plus reliquis militibus navalibus, quorum stipendium fuisse obolos diurnos tres, ex Thucydide l. 8. discimus. Ita enim veteres Grammatici, Οἱ δὲ ἐπιβεβηκότες αὐτῆς Πάραλοι ἐκαλοῦντο οἵ διὰ ταύτην τὴν ὑπηρεσίαν τετταράς τε ὀβολοὺς ἐλάμβανον, καὶ τὸ πλεῖον μερος ενιαντ οῦ οἴκοι ἔμενον, Vectores eius Parali dicebantur, qui ob ministerium hoc non solium quaternos obolos accipiebant, sed et maximam anni partem domi manebant. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 8. tit. 1. Atque hanc proin navem honoris causâ, forte etiam ideo, quod iam inaudiverant de Hammonis responso, quô filius eius declaratus erat, Alexandro M. miserunt Athenienses, quasi ludis Sacris et sacrificiis inservientem apud Arrian. l. 1. Quemadmodum iidem haud diu post decrevêre, uti qui ad Antigonum et Demetrium publicô nomine irent, non Legati, sed Theort, dicerentur, uti Plutarchus in Demetrio c. 13. tradit. qui idem de Fortuna Alex. l. 2. c. 12. πρέσβεις, in quit, πρὸς αὐτὸν οὐκ ἔπεμπον, ἀλλὰ ςθεωροὺς αἱ πόλεις, καὶ τοὺς ἀποκρίσεις χρησμοὺς προσηγόρενον. Vide Freinshemium ad Curtium l. 4. c. 8. ut et aliquid infra, voce Salaminia. Addam solum, in clade navali, quâ a Lysandro Atheniensium opes fractae, apud Aegos flumen, unicam Paralum evasisse, illiusque nun cium fuisse Atheniensibus, ex Polyaeno l. 1. c. 45. n. 2. ubi de Lysandro. Vide quoque de hac nave Scholiasten Aristophanis in Acharn. Aves, Ranas.IV.PARALUSvir qui primus longam navem invenit, Plin. l. 7. c. 56. Sunt et Paralt in Attica, qui Paraliam in colunt, Steph.Plutarchus Paralos, factionem unam e tribus, quae Athenis erant, Solonis tempore intelligit. Est etiam Paralus urbs Meliensium in Thessalia, Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.